monumenta.ch > Lucanus > sectio 609 > sectio 819 > sectio 145 > 11 > sectio 651 > 18 > 24 > ad Corinthios II, 12 > sectio 613 > sectio 85 > sectio 550 > diebus 12. > 12 > sectio 710 > sectio 96 > sectio 1 > 65 > 4 > sectio 129 > sectio > sectio 564 > sectio 1053 > sectio 179 > sectio 538 > 15 > sectio 872 > sectio > {p}
Beda, De orthographia, {o} <<<     >>> {q}

Beda Venerabilis, De orthographia, {p}

1 petra et Graecum et Latinum nomen est, unum idemque in utraque lingua significans.
2 unde et Petri apostoli nomen in utraque lingua eandem inuictae fidei significantiam a petra deriuatam continet.
3 platea similiter in utraque lingua unum idemque significat; sed ut etymologiae ratio probat, a Graeca origine nomen tractum atque a latitudine deriuatum, quoniam Graece πλατύ dicitur latum.
4 pro praepositio significat et ante, ut: soli pro portis Messapus et acer Atinas sustentant aciem.
5 ponitur et pro praepositione in, ut dicimus pro rostris, pro tribunali, et pro eo quod est ἀντί apud Graecos, ut pro dulci Ascanio ueniat, et pro eo quod est ὑπέρ, ut unum illud tibi, nate dea, proque omnibus unum praedicam.
6 pudet me amoris; paenitet me muneris; piget me profectionis; patiens sum laboris; pertaesum est me iniuriae; plenus sum bonorum et bonis.
7 praeeo illi; palpo et palpor equo; praecurro praetori.
8 procuro pupillo et curo pupillum.
9 potior fructus et fructu dicitur; apud antiquos potior hanc rem.
10 praeda uictos spoliat; rapina subito uenit.
11 pax singulariter solum effertur.
12 Sallustius paces rettulit: iudicia, bella atque paces.
13 prosapia, id est ingenuitas, quae Graece uocatur εὐγένεια, singulari tantum numero gaudet.
14 pelagus similiter.
15 pugillares, proceres, primores, posteri pluralia tantum, sed nostri auctores pugillarem singulariter dixerunt.
16 sic et in genere feminino plagae (id est, retes) et primitiae, et in neutro praecordia, palaria (cum milites ad palos exercentur), procastria (quae ante castra sunt).
17 porrum singulariter neutrale; pluraliter hi porri.
18 prouerbium Latine, Graece παροιμία generis feminini; inde nomen apud interpretes septuaginta libri Salomonis.
19 pius et piissimus comparatiuum gradum non recipiunt.
20 potior et potissimus positiuum non habent.
21 proprius non habet comparatiuum aut superlatiuum, sed pro his magis et maxime, magis proprius, maxime proprius.
22 sic et e contrario minus et minime.
23 paueo et pasco in eundem concurrunt perfectum paui.
24 pendeo, pendes, pependi.
25 sin autem habuerit praepositionem non sic declinatur, sed suspendo, suspendis, suspendi.
26 passim ubique significat; ex uno enim Graeco declinantur, quod est πανταχοῦ.
27 perinde aequaliter similiter ex uno Graeco ὁμοίως.
28 pello, pelli, et pepuli; depello, depuli.
29 peto, petiui, et petii.
30 prospiciens periculi.
31 uice nominis ponitur participium et prospiciens periculum.
32 perendie dicitur, sicut hodie uel cras; perendinus dies, sicut hodiernus, hesternus, crastinus.
33 potamus eum cui potum porrigimus, et potamus uinum quod bibimus.
34 probo uerbum duplicem significationem habet, probamus enim quae eligimus, id est approbamus, probamus quae qualia sint temptamus, ut proba me, Deus, et scito cor meum.
35 pecto caput, non pectino; pexum, non pectinatum; pexi memet et pectam cras.
36 praesagio, praesagis, praesagiunt.
37 pauperies damnum est; paupertas ipsa condicio.
38 patrium dicis a patria, paternum a patre.
39 pinnas murorum; pennas auium dicimus.
40 pecus omne animal excepto homine uocitatum est.
41 polenta, non pulenta, dicendum est, eo quod ad usus hominum poliatur.
42 praemium cum diphthongo.
43 pretium, premo, precor per simplicem e; prehendo quoque et interpretor.
44 precari est rogare; deprecari excusare uel purgare.
45 Virgilius: equidem merui, nec deprecor inquit.
46 pluris dicimus quod maiore summa taxatur; plures uero de multitudine.
47 plures comparatiui gradus est, cuius positiuus multi.
48 poculum uas est, potio quod hauritur.
49 pignera rerum, pignora filiorum et affectionum.
50 procul et longe dicitur et prope: clipeo excussa sagitta proculque / Antorem egregium.
51 pertinacia malae rei perseuerantia dicitur; constantia bonae.
52 percussum corpore dicimus, perculsum animo.
53 periculum ad discrimen pertinet, periclum ad experimentum.
54 postulatur aliquid honeste, poscitur improbe.
55 Cicero in frumentaria: incipiunt postulare, poscere, minari.
56 pubes cum in iuuentutis significatione et lanuginis et eius partis in qua pubertas est ponitur, huius pubis facit; at cum aetatem significat, huius puberis.
57 nec tamen adiecta praepositione dicimus inpuberis, sed inpubis: comitemque inpubis Iuli, Virgilius dixit.
58 sed Cicero ait, filiumque eius inpuberem.
59 pulmentum et pulmentarium dicitur; nam Cato, originum III, laserpiceum pro pulmentario habet; idem multo pulmento usi.
60 podagrosus a podagra dicitur, sed et podagricus a pedum aegrotatione.
61 pugillares et masculino genere et semper pluraliter dicas, quia pugillus est qui plures tabulas continet.
62 item Laberius in piscatore singulariter hoc pugillar dixit.
63 pauus paui, et pauo pauonis.
64 paniculae πρωτότυπον pannus est.
65 Lucilius: subteminis pannus.
66 paropsides feminino genere dicuntur, a pulmentario uidelicet, quod ὄψον uocant.
67 palumbes Virgilius feminino genere dixit: aeriae quo concessere palumbes; sed Lucilius masculine: macrosque palumbos.
68 Varro autem, in Scauro, palumbi dicit, quod consuetudo quoque usurpauit.
69 pometa dicimus ubi poma nascuntur, ut oliueta; pomaria autem ubi seruantur.
70 pene, quod est coniunctio, per e; poena, quod est supplicium, per oe.
71 similiter et Poenus, id est Afer.
72 praegnantem cum scripto diuidis, g secundae syllabae nectis; pignus et pugna similiter, et cetera huiusmodi.
73 propter, in diuisione scribendi, p secundae syllabae iungis; prospere, s secundae.
74 partio, populo, praedo: actiuo genere nonnumquam proferuntur.
75 item haec ipsa communis generis uerba saepius inueniuntur: partior, populor praedor.
76 pono simpliciter aliquid statuens.
77 dispono aliquid operis impensioris uel consilii facturus; est etiam disponere foederis ineundi.
78 propono nonnumquam ad interrogandum pertinet et quaestionem.
79 adpono adiectionis est; impono insuendi.
80 superpono aliquem consum uel laborem unicuique indicens.
81 praepono aliquid praeferens; sic et antepono.
82 postpono aliquid inferius iudicans.
83 compono ornandi aut eloquii aut artificii est; sepono separandi.
84 suppono aliquid subtus inducens.
85 depono labefactandi est uel uita excedendi.
86 peregrinus nomen saepe socium habet et coniunctum sibi nomen aliud datiui casus, ut sancti dicuntur peregrini huic saeculo.
87 praestolari, non praestulari, quia uenit a uerbo praesto sum.
88 puppis accusatiuum casum in em et in im mittit, ablatiuum in e et in i.
89 psallo perfectum facit psallui.
90 potior, potitus sum et perfruor, perfructus sum ex uno Graeco uenit, quod est ἀπολαύω.
91 praecello aliis.
92 pascuas genere feminino et pascua neutro pluraliter dicimus.
93 primitiae numero tantum plurali dicuntur, sed aliquotiens singularis intellegentiae, ut in psalmo, primitias omnis laboris; in Graeco enim singulariter ἀπαρχήν habes.
94 sic et in apostolo, primitiae Christus.
Beda Venerabilis HOME

csg249.26

Beda, De orthographia, {o} <<<     >>> {q}
monumenta.ch > Lucanus > sectio 609 > sectio 819 > sectio 145 > 11 > sectio 651 > 18 > 24 > ad Corinthios II, 12 > sectio 613 > sectio 85 > sectio 550 > diebus 12. > 12 > sectio 710 > sectio 96 > sectio 1 > 65 > 4 > sectio 129 > sectio > sectio 564 > sectio 1053 > sectio 179 > sectio 538 > 15 > sectio 872 > sectio > {p}

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik